monumenta.ch > Isidorus > 1 > 2
Isidorus, De fide Catholica, 2, 19, 1. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 2, 19, 2.

1 Et Isaias: « De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem; et iudicabit gentes, et arguet populos multos usque in longinquum (Isai. II, 3).
2 » David etiam in Psalmis: « Tunc dicent inter gentes; Magnificavit Dominus facere cum illis; magnificavit Dominus facere nobiscum, facti sumus laetantes (Psal. CXXV, 2).
3 » Quibus testimoniis manifestatur, prius Iudaeis Testamentum legis esse concessum, postea vero gentibus; quod propterea collatum est illis, quia in eo cognoscere poterant Christum, quem Iudaei mente caecati nequaquam intelligunt.
Isidorus HOME

bnf2326.154