monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 2, 19, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 19, 1.

1 Hactenus ritus Iudaicos et celebrationes divinis testimoniis confutavimus; dehinc sacramenta nostrae fidei perstringamus, manifestantes primum quia non solum propter Iudaeos Testamentum legis datum est, sed etiam propter omnes gentes.
2 Haec enim propheta David testatur, dicens: Annuntiabitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli iustitias eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI, 32).
3 Et iterum ipse: Donec annuntient brachium tuum generationi omni quae ventura est, potentiam tuam, et iustitiam tuam Deus (Psal. LXX, 18).
Isidorus HOME

bnf2326.154