monumenta.ch > Isidorus > 1 > 2 > 2
Isidorus, De fide Catholica, 2, 18, 1. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 2, 18, 2.

1 Dum enim quaedam in lege, quasi non munda, in cibo damnantur, mores hominum procul dubio significantur, quia non admittit Deus in sanctis suis, qui ad aeternam vitam praedestinantur, quidquid per illa immunda animalia in moribus hominum comparatur.
2 Omnia enim quaecunque a Deo in ipsis primordiis mundi creata sunt, suae vocis auctoritate non tantum bona, sed etiam valde bona probantur.
3 Ideoque quaecunque in genere significantur animalium immundorum, rectius derivantur in moribus hominum.
Isidorus HOME