Isidorus, De fide Catholica, 2, 18, 1.
| 1 | In Regum libro sic dicit: « Factus est sermo Domini ad Eliam, dicens: Surge, et vade in Sarepta Sidoniorum, et manebis ibi. |
| 2 | Praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te. |
| 3 | Et surrexit, et abiit in Sarepta Sidoniorum; cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua, et accepit ab ea escam, et manducavit (III Reg. XVII, 8). |
| 4 | » Tunc Elias iussu Dei vasa eius replevit, et apud ipsam alienigenam hospitatus escis gentilibus vixit, quod fieri non liceret, nisi lex spiritualiter data fuisset. |