monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 2 > 6 > 1 > 1 > 2 > 6
Isidorus, De fide Catholica, 2, 17, 5. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 2, 17, 6.

1 Et Ioel: « Interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio (Ioel. I, 13).
2 » Item Malachias: « Non est mihi voluntas in vobis, ait Dominus, et munus non suscipiam de manu vestra.
3 Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, ait Dominus. (Malach. I, 13) » Quo testimonio patet sacrificia Iudaeorum immunda esse, et reprobata, et solam oblationem gentium Domino esse acceptam.
Isidorus HOME

bnf2326.153