monumenta.ch > Isidorus > 2 > 3 > 5 > 2 > 4
Isidorus, De fide Catholica, 2, 17, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 17, 4.

1 Unde adhuc idem propheta sic dicit: « Holocaustomata vestra addite victimis vestris, comedite carnes, quia non sum locutus patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocaustomatum, et victimarum.
2 Sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus, et ambulate in omnia, quae mandavi vobis, et bene sit vobis.
3 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluptatibus, et pravitate cordis sui mali.
4 » In qua sententia subaudiendum est: Non praecepi eis de verbo holocaustomatum, quasi illa per seipsa diligerem, sed ut eorum fidei obedientiam approbarem (Ierem. VII, 21).
Isidorus HOME

bnf2326.152