monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 2, 17, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 17, 1.

1 Iam vero de sacrificii veteris reprobatione, quod victimae eorum abiectae sint, et in abominationem transierint, per Isaiam sic Dominus dicit: « Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus.
2 Plenus sum holocaustis arietum, et adipe pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui.
3 Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis sanctis meis? Ne afferatis ultra sacrificium frustra; incensum abominatio est mihi.
4 Neomeniam, et Sabbata, et festivitates vestras alias non feram, iniqui sunt coetus vestri.
5 Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea; facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens, et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam.
6 Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, 11) »
Isidorus HOME

bnf2326.151