monumenta.ch > Isidorus > 4
Isidorus, De fide Catholica, 2, 16, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 16, 4.

1 Quibus verbis admonetur Ierusalem a vetustate circumcisionis et legis, quae spinis comparatur, et vepribus, ad gratiam Novi transire Testamenti, et per fidem Evangelii cordis circumcisionem tenere, non carnis, iuxta quod legimus, Petro apostolo dicente: Fide purificans corda eorum (Act. XV, 9).
2 Quam similiter fidem, iam non per prisca signacula carnis, et iniuriam corporis, sed per novam gratiam lavacri spiritualis adipiscendam, Dominus per Isaiam annuntiat, dicens: Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
3 Ecce nova faciam, quae nunc orientur, et cognoscetis ea; et ut ostenderet quae essent ipsa nova, subiecit: Faciam in deserto viam, et flumina in loco inaquoso, adaquare genus meum electum, et plebem meam, quam acquisivi (Isai. XLIII, 18).
Isidorus HOME

bnf2326.149

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik