| 1 | Iam tibi post populi perpetuam captivitatem, post urbis aeternam ruinam, carnales Iudaeorum observantias et celebrationes evacuatas enuntiabo. |
| 2 | Accipe ergo primum causam circumcisionis. |
| 3 | Quia enim ex semine Abrahae secundum carnem futurus erat Christus, in quo cunctarum gentium fuerat benedictio repromissa, et ab Abraham usque ad Christum multa erant saecula post futura, praevidens Deus ne genus Abraham reliquis gentibus misceretur, et paulatim propago eius fieret incerta, populum Iudaicum circumcisionis signo notavit, ut viventes inter Aegyptios atque Assyrios, inter Babylonios, sive Chaldaeos, hoc signaculo ab iis, vel a caeteris gentibus nationibusque distinguerentur. |