Isidorus, De fide Catholica, 2, 15, 9.
| 1 | Adhuc tertio quaeritur quare homo ille qui ligna colligebat in die Sabbati tam atrociter iussu Dei fuerit a populo trucidatus? Quod facile ab infidelibus praeponitur. |
| 2 | Intelligant ergo quia haec omnia in typo acciderunt illis; scripta sunt enim ad correptionem nostram. |
| 3 | Ille enim pristinus carnalisque, qui diem Sabbati violare ausus est, dum ligna colligeret (propter quod est et punitus) formam insinuabat eius qui in die iudicii cum carnali opere fuerit inventus, id est, contraxisse ligna, fenum, vel stipulas ad escam ignis aeterni convenientes. |
| 4 | Haec enim colligens in suam perniciem, dum fuerit in die ultimo iudicatus, pellendus est ab omnibus angelis, et statim morte novissima puniendus. |
| 5 | Sic ergo omnia, quaecunque illis Iudaeis per legem acciderunt, formidabiliter intelligenda sunt. |