| 1 | Secundo etiam quaeritur quare dixerit Ieremias: « Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die Sabbati, nec inferatis per portas Ierusalem, et nolite eiicere onera de domibus vestris in die Sabbati (Ierem. XVII, 21)? » Ergo audi eius prophetiae mysterium: pondera portat in Sabbato, quem dies iudicii invenerit cum suo delicto; pondera portat in Sabbato, qui, credens in Christo, non desinit a peccato. |
| 2 | Ipse est enim requies animarum, sicut et idem ait: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). |