monumenta.ch > Isidorus > 1 > 4 > 6 > 2 > 2 > 2 > 6 > 2 > 7
Isidorus, De fide Catholica, 2, 15, 6. <<<     >>> 8.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 15, 7.

1 Nam ista temporalia Sabbata odit Deus, dum dicit: Neomenias et Sabbata vestra odivit anima mea.
2 Et bene dixit vestra, quia non sunt illa quae Deus praecepit, sed quae sibi populus carnalis elegit.
3 Nam de illis dixit: Sabbata mea profanastis (Ezech. XXII, 8).
4 Unde dignoscitur Sabbatum temporale humanum esse, Sabbatum autem divinum illud aeternum esse, de quo per Isaiam dicitur: Et erit, inquit, mensis ex mense, et dies ex die, et Sabbatum ex Sabbato, et veniet omnis caro adorare in Ierusalem, dicit Dominus (Isai. LXVI, 33).
Isidorus HOME

bnf2326.147