| 1 | Sed quaeritur: Si non est, inquiunt, custodiendum sabbatum, quare dictum sit in mandatis Dei: « Memento ut diem Sabbati sanctifices, et sex dies operaberis, et facies omnia opera tua, septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui est, non facies in eo omne opus (Exod. XX, 8)? » In opere enim sex dierum sex millium annorum opera demonstrantur. |
| 2 | Mille enim anni apud Deum uni diei comparantur, sicut testatur propheta: Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies una (Psal. LXXXIX, 4). |
| 3 | Horum dierum Sabbatum septimi millesimi anni tempus, ac requies futuri regni ac saeculi est, ubi iam nulla erit operatio rerum, sed requies sola sanctorum. |