| 1 | Ideoque si Sabbata aeterna sunt, cur ea Deus cessare mandavit? si bona sunt, cur odivit? Sabbatum enim quod Israelitae acceperunt in munere significabat requiem mentis, ut nullo in hac vita terrenorum desideriorum appetitu fatigetur. |
| 2 | Nam Sabbatum requies interpretatur. |
| 3 | Ista autem Iudaeorum otiosa festivitas consumitur in luxuriis, et ebrietatibus, et comessationibus, deditis omnibus in libidine, et in fructum temporalis vitae, ventri venerique servientibus. |