| 1 | Itaque dum dicit: Ut tentem eos, apparet Sabbatum non fuisse praeceptum propter iustificationem, sed propter tentationem. |
| 2 | Hinc est, quod loquitur Deus per Ezechielem prophetam, dicens: Dedi eis praecepta non bona (Ezech. XX, 25); utique quia quaedam carnali populo carnaliter agenda permissa sunt, quae tamen adveniente Evangelio cessaverunt, sicut et per prophetam dicit: Cessare faciam omne gaudium eius, et Sabbata eius (Ose II, 11), quae quidem alias idem Dominus odisse se dicit: Noemenias, inquit, et Sabbata vestra odivit anima mea (Isai. I, 13). |