| 2 | Nam si crimen est Sabbati otium non observare, cur Deus operatur in Sabbato? Sic enim scriptum est in Genesi: Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat (Gen. II, 2); ergo in principio Sabbatum dissolutum est, dum Deus operatur in ipso, explens cuncta in eo, et benedicens ipsi diei, quia universa in illo complevit. |
| 3 | Item si crimen est Sabbati otia non observare, cur Iesus Nave, discipulus ac successor Moysi, praecipiente Domino, septem diebus continuis, inter quos utique et Sabbatum erat, exercitum, et arma produxit, atque circumeunte arca, tubisque clangentibus, Iericho muros subvertit (Iosue VI, 15)? |