monumenta.ch > Isidorus > 7
Isidorus, De fide Catholica, 2, 14, 6. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 2, 14, 7.

1 Quam legem etiam gentibus clarissime revelari, per Isaiam sic Dominus protestatur, dicens: Lex a me exiet, et iudicium meum in lucem gentium requiescet (Isai. LI, 4); per quod ostenditur commune esse foedus Testamenti Novi Iudaeis et gentibus, Osee etiam propheta testante: « In die illa, ait Dominus, vocabit me vir meus, non vocabit me ultra Baalim, et referam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
2 Et percutiam eis foedus in die illa cum bestiis agri, et cum volucribus coeli, et cum reptili terrae, et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter, et sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et misericordia, et miseratione, et sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus (Ose. II, 16).
Isidorus HOME

bnf2326.144