Isidorus, De fide Catholica, 2, 14, 6.
| 1 | Unde et ita subiungit: Quia hoc est Testamentum quod ordinabo domui Israel. |
| 2 | Post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam in cordibus eorum, et in mente eorum scribam eam (Ierem. XXXI, 33). |
| 3 | Quo significaret eam spiritualiter in cordibus nostris operari debere secundum interiorem hominem, vetustate carnalis operationis mutata. |
| 4 | Intus enim circumcisio, non praecisione carnis, sed cordis purgatione. |
| 5 | Intus Sabbatum, non per abstinentiam servilium operum, sed per abstinentiam peccatorum. |