monumenta.ch > Isidorus > 12 > 5
Isidorus, De fide Catholica, 2, 14, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 14, 5.

1 In quo loco vaticiniis prophetarum Testamenti Novi est facta commemoratio, quod quia discrepare potuit a Veteri Testamento, inde adiungit: Non secundum Testamentum, quod dedi patribus eorum.
2 Est enim in utroque mirabilis differentia praeceptorum.
3 In illo, exceptis sacramentis, quae umbrae erant futurorum, caetera promissa temporalia sunt, Sabbatum scilicet, et circumcisio, et multiplex sacrificiorum ritus, ciborumque observantia, ac dierum caeremoniae: quae omnia carnali congruunt vetattusi.
4 At contra Testamento Novo cordis bonum promittitur; vitae aeternae felicitas pollicetur.
5 Et non quidem foris in lapideis diptychis, sed intrinsecus in tabulis cordis.
Isidorus HOME

bnf2326.143

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik