Isidorus, De fide Catholica, 2, 14, 3.
| 1 | De cuius quidem Novi Testamenti promissione sequenter idem Dominus per eumdem prophetam ita annuntiat: Quae prima fuerunt, ecce evenerunt; nova quoque ego annuntio, antequam orientur, audita vobis faciam (Isai. XLII, 9). |
| 2 | Quibus verbis et Vetus Testamentum venisse declarat, et novum annuntiat, quod Christiana aetate completum est. |
| 3 | Prima enim sunt, vetera novorum, sed ordine, non dignitate; unde et pacta quae tempore posteriora sunt, evacuatis anterioribus, maiora priorum habentur. |