monumenta.ch > Isidorus > 2 > 3 > 5 > 2 > 4 > 5
Isidorus, De fide Catholica, 2, 13, 4. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 2, 13, 5.

1 Quae omnia pertinent ad carnale ipsius populi regnum, vel observantiam, quia ultra irreparabilia erunt.
2 Nam illae repromissiones reparationis, quas eorum prophetarum sermo complectitur, illi parti promittuntur quae ex Iudaeis in Deum creditura est; nam neque omnes Iudaei redimendi sunt, neque omnes salvi erunt.
3 Sed sceleratis, et peccatoribus contritis atque consumptis, hi qui fide electi fuerint salvabuntur.
4 Diximus de populo et de urbe: dicamus quid prophetae tenuerunt de Novo Testamento.
Isidorus HOME

bnf2326.141

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik