Isidorus, De fide Catholica, 2, 13, 4.
| 1 | Quod veraciter de ipsa terrena accipitur Iudaeorum spe; sequiturque in eodem propheta: « Venit finis super populum meum Israel, non adiiciam ultra ut pertranseam per eum, et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus. |
| 2 | Multi morientur, in omni loco proiicietur silentium (Amos VIII, 2). |
| 3 | » In cuius prophetico textu tertio reperit sic se aversatum fuisse ab Israel Dominum, ne illis, ut praedixi, iuxta spem ipsorum unquam misereatur. |
| 4 | In prioribus enim dicit: Cecidit, non adiiciet ut resurgat virgo Israel. |
| 5 | In secundo dixit: Ecce ego ponam trullam in medio populi Israel, non adiiciam ultra superinducere eum. |
| 6 | Tertio quoque dicit: Venit finis super populum meum Israel, non adiiciam ultra ut pertranseam per eum (Amos. VII, 8). |