monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, De fide Catholica, 2, 13, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 13, 3.

1 Amos quoque propheta de his plenissime praedicat, atque ita aversatum Deum dicit ab Israel, ne illis unquam misereatur, sed inseparabiliter in aeterna desolatione permaneant.
2 Sic enim ait: « Audite verbum hoc, quod ego levo super vos planctum.
3 Domus Israel cecidit, non adiiciet ut resurgat.
4 Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est, qui suscitet eam (Amos. V, 1).
5 » Ecce ubi sic cecidit plebs illa, ut non resurgat.
6 Siquidem et caeremonias carnales eiusdem plebis sic cadendo evacuat veniente veritate, ne aliquando queant resuscitari, cum dicit: Proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
Isidorus HOME

bnf2326.141