monumenta.ch > Isidorus > 3 > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 2, 13, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 13, 1.

1 Quia Iudaei iuxta spem suam nunquam reparabuntur, Ieremias dicit: Civitates Austri clausae sunt, translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta (Ierem. XIII, 19); id est, irrevocabili captivitate.
2 Item ipse: « Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, et in semitis Israel, ut ambularent per eas in itinere non trito; ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum.
3 Omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum, sicut ventus urens dispergam eos » (Ierem. XVIII, 15).
Isidorus HOME

bnf2326.140