Isidorus, De fide Catholica, 2, 12, 4.
| 1 | Et Ezechiel: Porro cum dedero, inquit Dominus, gloriam in terra viventium (Ezech. XXVI, 20, 21). |
| 2 | Hoc verbo demonstrans futuram Ecclesiae ex gentibus claritatem, ad terrenam Ierusalem vertit sententiam oraculi, dicens: In nihilum redigam te, et non eris, et quaesita non invenieris ultra in sempiternum. |
| 3 | De huius quoque urbis ruina perpetua sic etiam dicit Dominus ad Ieremiam: « Et conteres lagunculam in oculis eorum, qui ibunt tecum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non poterit ultra restaurari (Ierem. XIX, 10). |