Isidorus, De fide Catholica, 2, 12, 3.
| 1 | Item idem Isaias perpetuam ruinam terrenae Ierusalem, et vocationem gentium ita pronuntiat, dicens: « Dominus Deus meus es tu, et exaltabo te, confitebor nomini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. |
| 2 | Amen. |
| 3 | Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur. |
| 4 | Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te, quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua. |
| 5 | Spes a turbine, umbraculum ab aestu. |
| 6 | Spiritus enim robustorum, quasi turbo impellens parietem; sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propagines fortium marcescere facies. |
| 7 | Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae » (Isai. XXV, 1). |