| 1 | Isaias autem Iudaeorum captivitatem aeternam sic exprimit, dicens: « Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni, regionem vestram in conspectu vestro alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili » (Isai. I, 7). |
| 2 | Quae captivitas, et licet sub Babylonis tempore ex parte completa sit, plenius tamen sub Romana captivitate impleta est, quando universam Iudaeam Romanus vastavit exercitus, atque urbs Ierusalem eversa atque succensa est. |