Isidorus, De fide Catholica, 2, 10, 7.
| 1 | Et in Deuteronomio: Erit coelum super te aereum, et terra subter te ferrea (Deut. XXVIII, 23). |
| 2 | Et rursum: Dabit Dominus pluviam terrae tuae, pulverem, et cinis de coelo descendet super te, donec tradat te deleat (Ibid., 24). |
| 3 | Sed quare ista acciderunt illis? quia exspectavit Deus ut facerent iustitiam, et largitorem tantorum munerum susciperent. |
| 4 | Illi autem fecerunt spinas, quibus Christum coronaverunt, feceruntque clamorem, quo vociferati sunt contra Dominum, id est, contra Christum , ut crucifigeretur. |