| 1 | Quod non de priore captivitate prophetatum est; illo enim tempore post captam urbem et Ieremias prophetavit, et Daniel, et Aggaeus, et Zacharias futura dixerunt. |
| 2 | Sed hoc de novissima captivitate praedictum est, quia post passionem Domini nec prophetas, nec apostolos habuerunt Iudaei, qui imbres praeberent virtutum, sed e contrario illud eis accidit quod in Levitico peccantibus eis promisit Dominus: Ponam coelum vobis aereum, et terram ferream (Levit. XXVI, 19). |