| 1 | Haec igitur vinea, quandiu uberrimos attulit fructus, habuit custodem Deum, de quo scribitur: Non dormitabit neque obdormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4); postquam vero spinas attulit Creatori suo, reliquit eam Deus, et statim vastavit eam aper de silva (Psal. LXXIX, 14), et vindemiaverunt eam omnes transeuntes viam, ita dicente Domino: Et nunc ostendam vobis quid facturus sum vineae meae; auferam maceriam eius (Isai. V, 5), hoc est, tollam angelorum auxilium (de quibus in Psalmis scriptum est: « Emittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos [Psal. XXXIII 8] ). |