Isidorus, De fide Catholica, 2, 10, 2.
| 1 | Quo testimonio demonstratur urbem Ierusalem et provinciam Iudaeae pariter concidisse, causamque ostendit sceleris eorum, quia contra Dominum blasphemaverunt, dicentes: Tolle, tolle, crucifige. |
| 2 | Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Ioan. XIX, 15). |
| 3 | Siquidem et David propheta propter Christi passionem futuram urbis, ac Iudaeorum calamitatem ex persona eiusdem Christi, ita praedixit: quando illi, sicut Evangelium loquitur, dederunt fel atque acetum: « Dederunt, inquit, in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. |
| 4 | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem, et in scandalum. |
| 5 | Effunde super eos iram tuam, et indignatio irae tuae apprehendat eos. |
| 6 | Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit, qui inhabitet (Psal. LXVIII, 22). |