monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 9 > 8 > 2 > 12 > 4
Isidorus, De fide Catholica, 2, 9, 3. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 2, 9, 4.

1 Quod quia non intelligunt, proinde se traditos direptioni, Isaias propheta hoc ante praenuntiavit, dicens: Effudit Dominus super populum suum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit, et succendit eum, et non intellexit (Isai. XLII, 25).
2 Quorum interitum moerens Ieremias propheta ita deplorat: Facti sunt, inquit, filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus (Thren. I, 16).
3 Et iterum: Quos educavi et nutrivi, inimicus meus consumpsit eos (Thren. II, 22).
Isidorus HOME

bnf2326.134