monumenta.ch > Isidorus > 6 > 7 > 4 > 2 > 5 > 3
Isidorus, De fide Catholica, 2, 9, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 9, 3.

1 Propterea quod contra Dominum vocem dederunt, unde et subiungit: Propter me exterminata est exterminio omnis terra.
2 Haec enim Christi vox est.
3 Multa enim peccata prius fecerant filii Israel, sed nunquam sic traditi sunt tam longae perditioni et captivitati; quando autem compleverunt mensuram patrum suorum, et post prophetarum necem Christum interfecerunt, tunc, peccata peccatis cumulantes, traditi sunt in longam exterminationem.
4 Idcirco nunc dicitur: Propter me exterminatione exterminata est omnis terra.
Isidorus HOME

bnf2326.134