Isidorus, De fide Catholica, 2, 9, 2.
| 1 | Et Isaias posteaquam praedicaverat de Christo dicens: Tanquam ovis ad occisionem ductus est (Isai. LIII, 7), subiecit statim: Propter scelus populi mei percussi eum; et dabo impios pro sepultura eius, et divites pro morte eius, et reliqua. |
| 2 | Et per Ieremiam idem Filius pro sua passione Iudaeorum sic infert fuisse perditionem; dicit enim: Facta est mihi haereditas mea, quasi leo in silva, dedit contra me vocem, ideo odivi eam. |
| 3 | Nunquid avis discolor haereditas mea mihi? nunquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum (Ierem. XII. 8). |
| 4 | Congregamini dixit; venerunt enim bestiae agri, hoc est, feroces principes gentium, et traditi sunt illis ad devorandum populi Iudaeorum. |