Isidorus, De fide Catholica, 2, 9, 1.
| 1 | Quia propter peccatum quod in Christo praevaricati sunt Iudaei debellati atque dispersi sunt, Isaias praenuntiavit, dicens: « Ipse redemit eos, et portavit eos, et levavit eos cunctis diebus saeculi, ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti eius, et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos » (Isai. LXIII, 9). |
| 2 | Item per Osee prophetam: « Vae, inquit, eis, quia recesserunt a me, vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. |
| 3 | Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et recesserunt a me, et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum. |
| 4 | Et ipsi in me cogitaverunt malitiam, reversi sunt, ut essent absque iugo. |
| 5 | Facti sunt quasi arcus dolosus, abiecit eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus » (Ose. VII, 13; IX, 16). |