monumenta.ch > Isidorus > 3 > 1 > 2 > 3 > 6 > 1 > 12 > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 2, 8, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 8, 1.

1 Ecce ostensum est Iudaeos pro scelere, quo in Christo peccaverunt, abiectos, dispersosque fuisse.
2 Sed quia, proiectis illis, gentes in eorum sedibus per fidem erant successurae, non siluerunt et haec prophetae.
3 Isaias enim sic dicit: « Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdum, et aures ei sunt.
4 Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus.
5 Quis in vobis annuntiet istud? et quae prima sunt, audire nos faciet » (Isai. XLIII, 8)? Ecce foras educitur Israel, habens oculos et aures, ad terrenas promissiones; et colligitur in unum diversitas gentium, ut, ubi illi vocati sunt, isti ingrediantur, et ad istos pertineat haereditas quae illis fuerat repromissa.
Isidorus HOME

bnf2326.131

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik