Isidorus, De fide Catholica, 2, 7, 3.
| 1 | Cum illis enim ante fuit Deus, sed postquam pro peccato suo abiecti sunt, Redemptor mundi in populo gentium transiit. |
| 2 | Cuius universitas nunc per totum orbem terrarum exsultans dicit: Magnificavit Dominus facere cum illis, magnificavit Dominus facere nobiscum, facti sumus laetantes (Psal. CXXV, 3). |
| 3 | Ad populum enim Israel prius venit Christus, sed quod non essent credituri, propheta non tacuit, dicens: Prius ad Sion dicet: Ecce adsum, et Ierusalem evangelistam dabo, et vidi, et non erat neque ex istis quisquam, qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum (Isai. XLI, 27). |
| 4 | Sed quia ad gentes transiit, sequitur: « Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet » (Isai. XLII, 1). |