Isidorus, De fide Catholica, 2, 7, 2.
| 1 | Sicut et alibi ex persona Domini idem propheta dicit: « Quis dabit mihi in solitudine diversorium viatorum? et derelinquam populum meum, et recedam ab eis, quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum, et extendunt linguam suam, quasi arcum mendacii, et non veritatis » (Ierem. IX, 2). |
| 2 | Vox enim ista Christi est, qui in solitudine gentium diversorium, id est, Ecclesiam constituit, in qua converterentur errantes, derelinquens populum Iudaeorum. |
| 3 | Quibus per Malachiam dicit: « Non est ultra mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra; ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus » (Malach. I, 10). |