monumenta.ch > Isidorus > 3 > 5 > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 2, 7, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 7, 1.

1 Et quia ob incredulitatem Iudaeorum Christus Iudaeam desereret, transiretque ad gentes, Ieremias propheta praedixerat, dicens: « Tibi peccavimus, exspectatio Israel, Salvator eius.
2 Quare sicut colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? quare futurus es quasi vir vagus et qui non potest salvari » (Ierem. XIV, 8)? Quid enim in hac sententia intelligitur, nisi quia videbat propheta in spiritu quod veniens Christus relicturus esset Iudaeam, et iret per fidem in gentibus? Idcirco dicebat: Quare sicut colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Hoc est, venisti in terram, cito recessurus a Iudaeis.
Isidorus HOME

bnf2326.130