| 1 | Cuius ergo populi sunt istae repromissiones, nisi gentium, qui requisierunt Deum? de quibus superius ait: Quaesierunt me, qui ante non interrogabant. |
| 2 | Et qui sunt qui reliquerunt Deum, et corruerunt in caede, nisi Iudaeorum populus? de quo iam ait: Expandi manus meas ad populum incredulum. |
| 3 | Contra hunc sunt et quae sequuntur: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis, quia, vescente pane verbi Dei vocato ex gentibus populo, Iudaea arescit ieiuna. |