monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 9 > 8 > 2 > 12 > 4 > 7
Isidorus, De fide Catholica, 2, 6, 6. <<<     >>> 8.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 6, 7.

1 Ipse autem propheta et credulitatem gentium et incredulitatem Iudaeorum in Christo ita annuntiat: « Quaesierunt me, qui antea non interrogabant, invenerunt me, qui non inquisierunt me; dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem, quae non invocabat nomen meum, expandi manus meas tota die ad populum incredulum » (Isai. LXV, 1, 2).
2 Quaesierunt enim nunc gentes quae ante non interrogabant, quia ad eos prophetae non veniebant, et invenerunt, quando illis Christum nuntiaverunt.
Isidorus HOME

bnf2326.129