Isidorus, De fide Catholica, 2, 6, 6.
| 1 | Et alibi idem ipse: Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est (Ierem. VIII, 8)? Vere mendacium operatus est stylus mendax Scribarum, confusi sunt sapientes, et perterriti, et capti sunt. |
| 2 | Verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. |
| 3 | De quibus Isaias: Qui peccare, inquit, faciebant homines in verbo, et declinaverunt frustra a iusto (Isai. XXIX, 21). |
| 4 | Pro quo eos idem propheta ita increpat dicens: « Audite me duro corde, qui longe estis a iustitia, prope feci iustitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. |
| 5 | Dabo in Sion salutem, et in Ierusalem gloriam meam. |