Isidorus, De fide Catholica, 2, 6, 3.
| 1 | Item apud eumdem Ieremiam: Ecce sermo Domini factus est eis in opprobrium, et non suscipiunt illud (Ierem. VI, 10). |
| 2 | Adhuc quidem quia, gentibus obedientibus Christo, Iudaei eum non essent recepturi, in Psalmis ostenditur. |
| 3 | Nam cum per prophetam diceret idem Christus: Constitues me in caput gentium, et, populus, quem non cognovi, servivit mihi, continuo subiunxit incredulitatem Iudaicam, dicens: Filii mentiti alieni sunt mihi, filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 44). |
| 4 | Qui sunt alieni, nisi Iudaei? qui recte alieni nuncupantur, pro eo quod in perfidia permanentes, ab aeternae vitae praemiis abdicati sunt, quae nobis secundum fidem a Dei Filio promittuntur. |