monumenta.ch > Isidorus > 7 > 3 > 12 > 4 > 1 > 5 > 2
Isidorus, De fide Catholica, 2, 6, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 6, 2.

1 Sic Ieremias praedixit: « Ascendite muros eius, et dissipate, auferte propagines eius, quia non sunt Domini.
2 Praevaricatione praevaricata est in me domus Iuda, ait Dominus, negaverunt me et dixerunt: Non est ipse » (Ierem. V, 10).
3 Hoc nunc usque Iudaei pro Christo dicunt: Non est ipse, exspectantes alium, qui est Antichristus.
4 Unde et Dominus: Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non recepistis me, alius veniet in nomine suo, et recipietis eum (Ioan. V, 43).
Isidorus HOME

bnf2326.127