monumenta.ch > Isidorus > 9 > 4 > 4 > 8
Isidorus, De fide Catholica, 2, 5, 7. <<<     >>> 9.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 5, 8.

1 Hic est enim populus in novissimis convertendus, quem Iacob patriarcha sub figura Beniamin lupum mane comedentem praedam, et vespere spolia dividentem prophetat (Gen. XLIX, 27).
2 Utique quia initio mundi idem populus quasi in mane legem accepit, in vespere autem mundi, dum fuerit crediturus, dividet inter Novum Testamentum et Vetus.
3 Nam de his quae ad Israel in futurum promittuntur, ad eamdem partem dicitur, quae creditura est in Christo quando in novissimis temporibus conversi fuerint, quale est illud apud eumdem Osee: Et erit in loco ubi dicitur ei: Non populus meus, dicetur ei Filii Dei viventis, et congregabuntur filii Iuda, et filii Israel pariter, ponent sibimet caput unum (Ose. I, 10).
Isidorus HOME

bnf2326.126