monumenta.ch > Isidorus > 6 > 7 > 4 > 2 > 5 > 3 > 9 > 7
Isidorus, De fide Catholica, 2, 5, 6. <<<     >>> 8.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 5, 7.

1 Claudicantem plebem Iudaeam dixit, quae nunc a semitis fidei claudicat, sicut psalmus testatur dicens: Claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46); et hanc se salvaturum in novissimo Deus pronuntiat, dum dicit: Salvabo claudicantem.
2 Et per Ezechielem: Post dies, inquit, multos visitaberis, et in novissimo annorum venies (Ezech. XXXVIII, 8); et paulo superius quia baptizandi sunt: « Tollam, inquit, vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram, et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis, et operemini, et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum, et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris » (Ezech. XXXVI, 24)
Isidorus HOME

bnf2326.125

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik