Isidorus, De fide Catholica, 2, 5, 6.
| 1 | Sed quandiu ita erunt? Quousque subvertantur urbes, et terra pene redeat in desertum; tunc enim conversi videbunt, credituri in Christo, atque intelligentes sanabuntur, et cognoscent omnia. |
| 2 | Iuxta quod et Ieremias eis dicit: In novissimo dierum cognoscetis ea (Ierem. XXX, 24). |
| 3 | De hac novissima credulitate Iudaeorum et Sophonias sic dicit: « In tempore illo salvabo claudicantem, et eam quae eiecta fuerat congregabo; et ponam eos in laudem, et in nomen in omni terra confusionis eorum, in tempore illo quo adducam vos, et in tempore, quo congregabo vos. |
| 4 | Dabo enim vos in nomen et in laudem in omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus » (Soph. III, 19). |