monumenta.ch > Isidorus > 6 > 7 > 4
Isidorus, De fide Catholica, 2, 5, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 5, 4.

1 Nam si hactenus Iudaei recte credunt, quid est, in quo per Eliam converti eos in novissimo propheta testatur? Nunc enim mente caecati sunt, nec possunt intelligere Salvatorem, qui audiunt, nisi in fine mundi, dum fuerit consummatio saeculi; pronuntiat enim hoc Dominus per Isaiam prophetam dicens: « Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere; excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude, ne forte videant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde suo intelligant, et convertantur, et sanem illos » (Isai. VI, 9).
Isidorus HOME

bnf2326.124

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik