monumenta.ch > Isidorus > 8 > 3 > 3 > 3 > 4 > 5 > 3
Isidorus, De fide Catholica, 2, 5, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 5, 3.

1 Malachias quoque ante finem mundi Eliam sic dicit esse mittendum ad conversionem Iudaeorum: « Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum » (Malach. IV, 5).
2 Ante adventum enim iudicii mittet Dominus Eliam ad convertendum cor filiorum, ad cor patriarcharum et prophetarum, ut credat posteritas eorum in Domino Iesu Christo, quem illi prophetantes exspectaverunt.
Isidorus HOME

bnf2326.124