| 1 | Iam et quia prius gentes credere poterant in Christum, et postea Iudaei, David propheta ostendit; videns enim quod ad Iudaeam redimendam venisset Dominus, sed ante gentilitas crederet, et postmodum Iudaea sequeretur, dicit: Aethiopia praeveniet manus eius Deo (Psal. LXVII, 32), id est, priusquam Iudaea credat, salvandam se offert omnipotenti Deo peccatis nigra gentilitas. |
| 2 | Sicut et Isaias ait: Donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat; et in Deuteronomio: Eritis gentes ad caput, incredulus autem populus ad caudam (Deut. XXVIII, 44), quasi in novissimo conversurus. |